Dominica IV Post Pentecosten ~ Semiduplex Dominica minor

Divinum Officium Reduced - 1955

06-17-2018

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Nocte surgéntes vigilémus omnes,
Semper in psalmis meditémur, atque
Voce concórdi Dómino canámus
Dúlciter hymnos.

Ut pio Regi páriter canéntes,
Cum suis Sanctis mereámur aulam
Íngredi cæli, simul et perénnem
Dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris, ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus résonat per omnem
Glória mundum.
Amen.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Nocte surgéntes vigilémus omnes,
Semper in psalmis meditémur, atque
Voce concórdi Dómino canámus
Dúlciter hymnos.

Ut pio Regi páriter canéntes,
Cum suis Sanctis mereámur aulam
Íngredi cæli, simul et perénnem
Dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris, ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus résonat per omnem
Glória mundum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus vir qui in lege Dómini meditátur.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non séquitur * consílium impiórum,
1:1 Et viam peccatórum non ingréditur, * et in convéntu protervórum non sedet;
1:2 Sed in lege Dómini volúptas ejus est, * et de lege ejus meditátur die ac nocte.
1:3 Et est tamquam arbor * plantáta juxta rivos aquárum,
1:3 Quæ fructum præbet témpore suo, cujúsque fólia non marcéscunt, * et quæcúmque facit, próspere procédunt.
1:5 Non sic ímpii, non sic; * sed tamquam pálea, quam díssipat ventus.
1:6 Ideo non consístent ímpii in judício, * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam Dóminus curat viam justórum, * et via impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus vir qui in lege Dómini meditátur.
Ant. Servíte Dómino.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Servíte Dómino.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare tumultuántur gentes * et pópuli meditántur inánia?
2:2 Consúrgunt reges terræ et príncipes conspírant simul * advérsus Dóminum et advérsus Christum ejus:
2:3 «Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis láqueos eórum!»
2:4 Qui hábitat in cælis, ridet, * Dóminus illúdit eis.
2:5 Tum lóquitur ad eos in ira sua, * et in furóre suo contúrbat eos:
2:6 «At ego constítui regem meum * Super Sion, montem sanctum meum!»
2:7 Promulgábo decrétum Dómini: Dóminus dixit ad me: * «Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me et dabo tibi gentes in hereditátem * et in possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eas virga férrea, * tamquam vas fíguli confrínges eas.»
2:10 Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui gubernátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei; * cum tremóre præstáte obséquium illi,
2:13 Ne irascátur et pereátis de via, cum cito exárserit ira ejus: * Beáti omnes qui confúgiunt ad eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Exsúrge.
Psalmus 3 [3]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
Ant. Exsúrge.
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
℣. Memor fui nocte nóminis tui, Dómine.
℟. Et custodívi legem tuam.
℣. Memor fui nocte nóminis tui, Dómine.
℟. Et custodívi legem tuam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro primo Regum
1 Reg 17:1-7
1 Congregántes autem Philísthiim ágmina sua in prǽlium convenérunt in Socho Judæ, et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in fínibus Dommim.
2 Porro Saul et fílii Israël congregáti venérunt in Vallem terebínthi, et direxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthiim.
3 Et Philísthiim stábant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex áltera parte, vallísque erat inter eos.
4 Et egréssus est vir spúrius de castris Philisthinórum nómine Góliath de Geth altitúdinis sex cubitórum et palmi.
5 Et cassis ǽrea super caput ejus, et loríca squamáta induebátur; porro pondus lorícæ ejus quinque míllia siclórum ǽris erat.
6 Et ócreas ǽreas habébat in crúribus, et clípeus ǽreus tegébat húmeros ejus.
7 Hastíle autem hastæ ejus erat quasi liciatórium texéntium; ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcéntos siclos habébat ferri; et ármiger ejus antecedébat eum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Præparáte corda vestra Dómino, et servíte illi soli:
* Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.
℣. Convertímini ad eum in toto corde vestro, et auférte deos aliénos de médio vestri.
℟. Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
1 Reg 17:8-11
8 Stansque clamábat advérsum phalángas Israël et dicébat eis: Quare venístis paráti ad prǽlium? Numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? Elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen:
9 Si quíverit pugnáre mecum et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero et percússero eum, vos servi éritis et serviétis nobis.
10 Et ajébat Philisthǽus: Ego exprobrávi agmínibus Israël hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen.
11 Audiens autem Saul et omnes Israëlítæ sermónes Philisthǽi hujuscémodi, stupébant et metuébant nimis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Deus ómnium exaudítor est: ipse misit Angelum suum, et tulit me de óvibus patris mei:
* Et unxit me unctióne misericórdiæ suæ.
℣. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me.
℟. Et unxit me unctióne misericórdiæ suæ.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Reg 17:12-16
12 David autem erat fílius viri Ephrathǽi, de quo supra dictum est, de Béthlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habébat octo fílios, et erat vir in diébus Saul senex et grandǽvus inter viros.
13 Abiérunt autem tres fílii ejus majóres post Saul in prǽlium; et nómina trium filiórum ejus, qui perrexérunt ad bellum, Eliab primogénitus et secúndus Abínadab tertiúsque Samma;
14 David autem erat mínimus. Tribus ergo majóribus secútis Saulem,
15 Ábiit David et revérsus est a Saul, ut pásceret gregem patris sui in Béthlehem.
16 Procedébat vero Philisthǽus mane et véspere, et stabat quadragínta diébus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me,
* Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
℣. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum.
℟. Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

Nocturn II.
Ant. Quam admirábile.
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Nocturn II.
Ant. Quam admirábile.
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti majestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subjecísti pédibus ejus:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum.
Psalmus 9(2-11) [5]
9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:5 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:8 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:9 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sedísti super thronum qui júdicas justítiam.
Ant. Sedísti super thronum.
Psalmus 9(2-11) [5]
9:2 Celebrábo te, Dómine, toto corde meo, * enarrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo de te, * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 Quia cessérunt inimíci mei retrórsum, * corruérunt et periérunt a fácie tua.
9:4 Nam suscepísti judícium meum et causam meam, * sedísti super sólium, judex justus.
9:5 Increpásti gentes, perdidísti ímpium, * nomen eórum delésti in ætérnum.
9:6 Inimíci defecérunt, in ruínas sempitérnas acti, * et urbes destruxísti: périit memória eórum.
9:7 Dóminus autem in ætérnum sedet, * stabilívit ad judicándum sólium suum.
9:8 Et ipse judicábit orbem cum justítia, * jus dicet pópulis cum æquitáte.
9:9 Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium opportúnum tempóribus angústiæ.
9:10 Et sperábunt in te qui novérunt nomen tuum, * quia non derelínquis quæréntes te, Dómine.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sedísti super thronum qui júdicas justítiam.
Ant. Exsúrge, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:16 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:17 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
Ant. Exsúrge, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion, * annuntiáte in pópulis ópera ejus,
9:13 Quia ultor sánguinis recordátus est eórum, * non est oblítus clamóris páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: vide afflictiónem quam pátior ab inimícis meis, * extóllens me de portis mortis,
9:15 Ut annúntiem omnes laudes tuas in portis fíliæ Sion, * et exsúltem de auxílio tuo.
9:16 Demérsæ sunt gentes in fóveam quam fecérunt, * láqueo, quem abscondérunt, captus est pes eórum.
9:18 Manifestávit se Dóminus, judícium fecit; * opéribus mánuum suárum irretítus est peccátor.
9:19 Recédant peccatóres ad ínferos, * omnes gentes quæ oblítæ sunt Dei.
9:20 Neque enim in perpétuum oblivióni dábitur pauper, * fidúcia miserórum non períbit in ætérnum.
9:21 Exsúrge, Dómine: ne præváleat homo; * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Incute, Dómine, terrórem eis; * sciant gentes se hómines esse.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
℣. Média nocte surgébam ad confiténdum tibi.
℟. Super judícia justificatiónis tuæ.
℣. Média nocte surgébam ad confiténdum tibi.
℟. Super judícia justificatiónis tuæ.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 197 de Temp. circa med.
Stábant fílii Israël contra adversarios quadragínta diébus. Quadragínta dies, propter quatuor témpora et quatuor partes orbis terræ, vitam præséntem significant, in qua contra Góliath vel exercitum ejus, id est, contra diabolum et ángelos ejus, Christianórum pópulus pugnare non désinit. Nec tamen vincere posset, nisi verus David Christus cum báculo, id est, cum crucis mysterio descendísset. Ante advéntum enim Christi, fratres caríssimi, solutus erat diabolus; veniens Christus fecit de eo, quod in Evangelio dictum est: Nemo potest intrare in domum fortis et vasa ejus dirípere, nisi prius alligáverit fortem. Venit ergo Christus et alligávit diabolum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Percússit Saul mille, et David decem míllia:
* Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël.
℣. Nonne iste est David, de quo canébant in choro, dicéntes: Saul percússit mille, et David decem míllia?
℟. Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Sed dicit áliquis: Si alligátus est, quare adhuc tantum prævalet? Verum est, fratres caríssimi, quia multum prævalet: sed tépidis, et negligéntibus, et Deum in veritáte non timéntibus dominátur. Alligátus est enim tamquam innexus canis caténis et neminem potest mordére, nisi eum qui se illi mortifera securitate conjúnxerit. Jam vidéte, fratres, quam stultus est homo ille, quem canis in caténa positus mordet. Tu te illi per voluntátes et cupiditates sæculi noli conjúngere, et ille ad te non præsumit accédere. Latrare potest, sollicitare potest; mordére omnino non potest, nisi voléntem. Non enim cogendo, sed suadéndo nocet; nec extorquet a nobis consénsum, sed petit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Montes Gélboë, nec ros nec plúvia véniant super vos,
* Ubi cecidérunt fortes Israël.
℣. Omnes montes, qui estis in circúitu ejus, vísitet Dóminus: a Gélboë autem tránseat.
℟. Ubi cecidérunt fortes Israël.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Venit ergo David et invénit Judæórum pópulum contra diabolum præliántem; et cum nullus esset qui præsumeret ad singulare certámen accédere, ille qui figuram Christi gerebat, processit ad prælium, tulit báculum in manu sua et éxiit contra Góliath. Et in illo quidem tunc figurátum est, quod in Dómino Jesu Christo completum est. Venit enim verus David Christus, qui contra spiritalem Góliath, id est, contra diabolum pugnatúrus crucem suam ipse portávit. Vidéte, fratres, ubi David Góliath percusserit: in fronte útique, ubi crucis signaculum non habebat. Sicut enim báculus crucis typum hábuit, ita étiam et lapis ille, de quo percússus est, Christum Dóminum figurabat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ego te tuli de domo patris tui, dicit Dóminus, et pósui te páscere gregem pópuli mei:
* Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.
℣. Fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum, qui sunt in terra: et réquiem dedi tibi ab ómnibus inimícis tuis.
℟. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.

Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine.
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quǽret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:26 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:28 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:30 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:30 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ut quid, Dómine, recessísti lónge?
Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine.
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Quare, Dómine, distas procul, * abscóndis te tempóribus angústiæ,
9:23 Dum supérbit ímpius, vexátus miser, * cápitur dolis quos ille confínxit?
9:24 Nam peccátor gloriátur de cupídine sua, * et rapax blasphémat, Dóminum spernit.
9:25 Ait ímpius in supérbia mentis: «Non vindicábit; non est Deus»: * hæc est omnis cogitátio ejus.
9:26 Prósperæ sunt viæ ejus omni témpore; longe distant judícia tua a mente ejus; * omnes adversários suos contémnit.
9:27 Dicit in corde suo: «Non commovébor: * a generatióne in generatiónem non ero infélix.»
9:28 Maledictióne os ejus plenum est et fraude et dolo, * sub lingua ejus labor et vexátio.
9:30 Sedet in insídiis prope vicos, in occúltis occídit innocéntem: * óculi ejus páuperem speculántur.
9:31 Insidiátur in látebris sicut leo in spelúnca sua; insidiátur ut rápiat míserum: * rapit míserum trahítque in rete suum.
9:32 Incurvátur, prostérnit se humi, * et violéntia ejus páuperes cadunt.
9:32 Dicit in corde suo: «Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam, non videt unquam.»
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ut quid, Dómine, recessísti lónge?
Ant. Exsúrge.
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:35 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Exsúrge.
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, extólle manum tuam! * Noli páuperum oblivísci!
9:34 Quare spernit ímpius Deum, * dicit in corde suo: «Non vindicábit»?
9:35 Tu autem vides: tu labórem et mærórem consíderas, * ut ponas ea in mánibus tuis.
9:36 Tibi se pauper commíttit, * órphano tu es adjútor!
9:37 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * vindicábis malítiam ejus, nec subsístet.
9:38 Dóminus rex est in sǽculum sǽculi, * periérunt gentes de terra ejus.
9:39 Desidérium miserórum audísti, Dómine, * confirmásti cor eórum, aurem præbuísti,
9:39 Ut jus tueáris órphani et oppréssi, * neque ultra terrórem incútiat homo terrénus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Justus Dóminus.
Psalmus 10 [9]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Justus Dóminus et justítiam diléxit.
Ant. Justus Dóminus.
Psalmus 10 [9]
10:1 Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ: * «Tránsvola in montem sicut avis!
10:2 Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quando fundaménta evertúntur, * justus quid fácere valet?»
10:4 Dóminus in templo sancto suo; * Dóminus — in cælo sedes ejus.
10:5 Oculi ejus respíciunt, * pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.
10:6 Dóminus scrutátur justum et ímpium; * qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.
10:7 Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur; * ventus ǽstuans pars cálicis eórum.
10:8 Nam justus est Dóminus, justítiam díligit; * recti vidébunt fáciem ejus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Justus Dóminus et justítiam diléxit.
℣. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
℟. Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
℣. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
℟. Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 5:1-11
In illo témpore: Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Liber 4 in Lucæ cap. 5 prope finem libri
Ubi Dóminus multis impartívit varia génera sanitátum, nec témpore, nec loco pótuit ab stúdio sanándi turba cohibéri. Vesper incúbuit sequebántur: stagnum occúrrit, urgébant: et ídeo ascéndit in Petri navim. Hæc est illa navis, quæ adhuc secúndum Matthǽum flúctuat, secúndum Lucam replétur píscibus: ut et princípia Ecclésiæ fluctuántis, et posterióra exuberántis agnóscas. Pisces enim sunt, qui hanc enávigant vitam. Ibi adhuc discípulis Christus dormit, hic prǽcipit; dormit enim tépidis, perféctis vígilat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea: et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ: quóniam irritávi iram tuam,
* Et malum coram te feci.
℣. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et delíctum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi.
℟. Et malum coram te feci.

Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Non turbátur hæc navis, in qua prudéntia navigat, abest perfidia, fides aspirat. Quemádmodum enim turbari poterat, cui præerat is, in quo Ecclésiæ firmaméntum est? Illic ergo turbátio, ubi módica fides; hic securitas, ubi perfécta diléctio. Et si aliis imperátur ut laxent rétia sua, soli tamen Petro dícitur: Duc in altum; hoc est, in profúndum disputatiónum. Quid enim tam altum, quam altitúdinem divitiárum vidére, scire Dei Fílium, et professiónem divinæ generatiónis assúmere? Quam licet mens non queat humana plene ratiónis investigatióne comprehéndere, fidei tamen plenitúdo compléctitur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
℣. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
℟. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Plena est omnis terra glória ejus.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Nam, etsi non licet mihi scire quemádmodum natus sit, non licete tamen nescire quod natus sit. Seriem generatiónis ignoro; sed auctórem generatiónis agnosco. Non interfúimus cum ex Patre Dei Fílius nascerétur; sed interfúimus cum a Patre Dei Fílius dicerétur. Si Deo non crédimus, cui credémus? Omnia enim quæ crédimus, vel visu crédimus, vel audítu: visus sæpe fállitur, audítus in fide est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Da nobis, quǽsumus, Dómine: ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine dirigátur; et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help